monumenta.ch > Hieronymus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 64, 21
Quatuor elementa, de quibus supra diximus, et duos lapides vel onychinos, vel smaragdinos, et gemmas duodecim, quae ponuntur in Rationali, si esset tempus ut discuterem, singulorum naturas et causas tibi exponerem: et quid unusquisque valeat, et quomodo virtutibus singulis comparentur, plenius quaesita demonstrarem. Sufficiat, quod et sanctus Papa Epiphanius egregium super hoc volumen edidit: quod si legere volueris, plenissimam scientiam consequeris. Ego iam mensuram epistulae excedere me intelligo, et excipientis ceras video esse completas. Unde ad reliqua transeo, ut tandem finiatur oratio. Lamina aurea rutilat in fronte: nihil enim nobis prodest omnium rerum eruditio, nisi Dei scientia coronemur. Lineis induimur, ornamur hiacynthinis, sacro balteo cingimur, dantur nobis opera, Rationale in pectore ponitur: accipimus veritatem, profert sermo doctrinam: imperfecta sunt universa, nisi tam decoro currui dignus quaeratur auriga, et super creaturas creator insistens, regat ipse quae condidit. Quod olim in lamina monstrabatur, nunc in signo ostenditur Crucis. Auro legis, sanguis Evangelii pretiosior est. Tunc signum iuxta Ezechielis vocem gementibus figebatur in fronte : nunc portantes crucem dicimus: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine . Bis in Exodo legimus , praecipiente Domino, et Moyse iussa faciente: octo vestium genera Pontificis. In Levitico de septem scriptum est ; et refertur quomodo Moyses fratrem suum Aaron illis induerit: de solis feminalibus nihil dicitur, hac (ut arbitror) causa, quod ad genitalia nostra et verenda lex non mittit manum, sed ipsi secretiora nostra et confusione digna tegere et velare debemus, et conscientiam puritatis feminum Deo iudici reservare. De ceteris virtutibus, verbi gratia, sapientia, fortitudine, iustitia, temperantia, humilitate, mansuetudine, liberalitate, possunt et alii iudicare: pudicitiam sola novit conscientia, et humani oculi huius rei certi iudices esse non possunt: absque his qui passim in morem brutorum animalium libidini sunt expositi. Unde et apostolus: De virginibus, inquit, praeceptum Domini non habeo : quasi Moyses loquatur: feminalibus ego non vestio, nec impono alicui necessitatem: qui vult Sacerdos esse, ipse se vestiat. O quantae virgines, et quantorum sperata pudicitia in die iudicii dehonestabitur: quantorum infamata pudicitia a Deo iudice coronabitur. Ipsi igitur assumamus feminalia: ipsi nostra verenda operiamus: non quaeramus alienos oculos. Ita tegantur genitalia, ut nullorum oculis pateant: ne quando intramus Sancta Sanctorum, si qua apparuerit turpitudo, morte moriamur.